HEROES

HEROES
HEROES
dicti sunt a veteribus viri nobiles, et illustres, qui mortales cum esent, rerum tamen a se gestarum magnitudine, quam proxime ad Deos immortales accessêrunt, eamque apud vulgus opinionem emeruêrunt, ut post mortem in Deorum numerum crdantur relati: Quales fuêrunt semidei illi, de quibus fabulatur antiquitas, quos altero parente Deo, altero mortali, prognatos credebant. Hesiod.
Α᾿νδρῶν Η῾ρώων θεῖον γεν´ος, οἱ καλέονται
Η῾μίθεοι. ——
Ubi Proclus: Η῾μιθέους δὲ ὡς τὸ μεν` ἔχοντας θεῖον, τὸ δὲ ἀνθρωπικὸν κατα την` γεν´εσιν, ὥςπερ οὖν ἐςτὶ θεῶν μόνων, τὸ ἐξἀμφοτέρων θεῶν καὶ ἀνθρώπων, οὕτω δὲ τὸ σύμμικτον ἔκτε θεῶν καὶ ἀνθρώπων ἠμίθεοι λίγονται. Lycophr. in Alex. ἡμιθνήτους nuncupat,
Τοῖς ἡμιθνῆτοις διπτύχοις Λαπερσιοις.
Ubi Tzetzes: Η῾μιθνὴς, καὶ ἡμίθνητος διαφέρει, ἡμιθνὴς γὰρ λέγεται ὅ ψυχοῤῥαγῶν, καὶ ἤδη τὸ ἤμισυ θανῶν, ἡμίθνητος δὲ, ὁ τὸ ἥμισυ ἔχων θνητὸν, καὶ τὸ ἥμισυ ἀθάνατον, ἤτοι ἡμίθεος. Vide Hieroclem ad Aurea carmina Pythagorae. Lucian. 3. Dialog. Mortuorum, definit Heroa hunc in modum: Η῞ρως ἐςτὶ μήτε ἄνθρωπος, μήτε θεός, ἀλλὰ συναμφότερος, Neque homo est neque Deus, sed utrumque simul. Sed Η῞ρως, unde sit, non convenit. Heroas, inquit Serv. ad Eclog. 4. quidam a terra dictos volunt, quod terra ἥρα dicta sit, und einltio nati creduntur homines, qui nomen a matre tr axêrunt. Ubi pro ἥρα legendum ἔρα, nam ἥρη est Iuno. h. e. aer. Mart. Capella, l. 2. A medietate aeris, usque in montium, terraeque confinia, hemidei heroesque versantur, qui ex eo quod Heram (Lege Eran) Terram vett, dixêrunt, heroes nuncupati. Sed Platoni in Cratylo placet id nomen esle ἀπὸ τοῦ ἔρωτος, i. e. ab amore, quod viz. Heroes vel ex amore eorum erga mulieres humanas, vel amore virorum erga Deas sint geniti. Sic enim ille, SOCR. Ο᾿υκ ῏οιςθα ὅτι ἡμίθεοι ὁι ἥρωες, HER; Τί οὖν, SOCR. πάντες δήπου γεγόνασιν ἐραςθέντες, ἢ θεοὶ θνητῆς, ἣ θνητοὶθεᾶς. Vide et Dionys. Halic. l. 1. c. 78. Et hanc ob causam Cic. Heroica tempora vocavit, quibus Hercules, Castor, Orpheus, et alii huius generis, ex Diis, ut credebantur, geniti floruerant. Unde Catull. de Argon. Carm. 64. v. 23.
Heroes, salvete Deûm genus.
Vel. secundum eundem Platon. Heroes nomen habent ἀπὸ τοῦ εἴρειν, i. e. dicere, Antiquâ enim, ut ait, Atticorum linguâ ἥρωες ii, qui dicendi, seu interrogandi facultate valerent, appellati sunt. Itaque Oratorum, quod addit. et Sophistarum genus, est Heroica natio. Hierocles, Η῞ΠΩΕΣ δὲ ὡς ἔρωτές τινες ὄντες, καὶ εἴροντες, οἷον ἑρωτικοὶ, καὶ διαλεκτικοὶ ἐραςταὶ τοῦ θεοῦ. Alii denique sic dici arbitrantur ἀπὸ τῆς ἥρης, i. e. a Iunone, uti tradit Aug. in l. 10. de Civ. Dei c. 21. et ex co Isid. l. 8. c. 9. nempe quia aer est dicatus Iunoni, ac Heroes putantur pst obitum in aere cum daemonibus habirare; quod et superior Capellae locus indicat, ac hic Hesiodi versus confirmat:
Η᾿έρα ἐςςάμενον πάντῃ φοιτῶντες ἐπ᾿ αἶαν.
Quin et Philo l. de mundo ἥρωας καὶ δαίμονας Graecis dictos scribit, quos Moses ἀγγέλους appellavit, qui inter Deum et Homines medium locum obtinent, sc. inter Caelum et Terram. Atque huc pertinent, quae et Iamblichus de differentia Daemonum, Heroum, et humanorum animorum in l. de Mysteriis disputat. Tales vero hominum animas iam separatas corporibus, Heroes appellavit, quemadmodum Athenagoras Legatione pro Christianis observat. Quo fortasse Virg. respexit Aen. l. 6. v. 672.
Atque huic responsum paucis ita reddidit Heros.
Ubi Heroem de anima Musae dixit. Atque haec ostendunt, ut se torserint Graeci in huius vocis etymo. Sed verisimrle est, id vocabulum originem potius Chaldaeis debere. Nam his Gap desc: Hebrew dicuntur nobiles, liberi candidati ἥροες, uti docei Fabric. in Dict. Syro-Chaldaico. Hinc Herois femina nobilis. Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 45.
Qua veteres Latias, Graiasque Heroidas aequas.
Propert. l. 3. Eleg. l. 13. v. 31.
Illa sit Inachiis et blandior Heroinis.
Nic. Loyd. in Theatro eadem machina, quae demisla Deos ostendebat ex improviso, per aerem quoqueve Heroas vehebat; veluti Tlepolemum, Medeam, Perseum, Bellerophontem. Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 21. de Theatro. Plura de Heroibus, vide apud Car. Paschal. in Coron, libb. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. et hîc passim, inprimis in voce, Anima, item Dii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Heroes 3 — Heroes of Might and Magic (häufig mit Heroes oder HOMM/HoMaM abgekürzt) ist eine Serie von rundenbasierten Fantasy Computer Strategiespielen des amerikanischen Entwicklers New World Computing. Story und Charaktere überschneiden sich mit denen der …   Deutsch Wikipedia

  • Heroes 4 — Heroes of Might and Magic (häufig mit Heroes oder HOMM/HoMaM abgekürzt) ist eine Serie von rundenbasierten Fantasy Computer Strategiespielen des amerikanischen Entwicklers New World Computing. Story und Charaktere überschneiden sich mit denen der …   Deutsch Wikipedia

  • Heroes IV — Heroes of Might and Magic (häufig mit Heroes oder HOMM/HoMaM abgekürzt) ist eine Serie von rundenbasierten Fantasy Computer Strategiespielen des amerikanischen Entwicklers New World Computing. Story und Charaktere überschneiden sich mit denen der …   Deutsch Wikipedia

  • Heroes — may refer to: * The plural of hero a courageous personIn television: * Heroes (TV series), an American television series * Héroes (Chilean miniseries) * Heroes (Stargate SG 1), a two part episode of Stargate SG 1 * Heroes (Beavis and Butthead),… …   Wikipedia

  • "Heroes" — Studio album by David Bowie Released 14 October 1977 …   Wikipedia

  • "Heroes — Saltar a navegación, búsqueda Heroes Álbum de David Bowie Publicación 14 de octubre de 1977 Grabación Hansa Studio by the Wall, Berlín Occidental Julio agosto de 1977 …   Wikipedia Español

  • Heroes 3 — Heroes of Might and Magic III Heroes of Might and Magic III Éditeur The 3DO Company Développeur New World Computing Date de sortie 18 juin 1999 (France) 28 février 1998 (USA) Genre …   Wikipédia en Français

  • Heroes — «Heroes» может относиться к следующему: «Heroes»  американский фантастический телесериал. Heroes of Might and Magic  серия компьютерных игр, пошаговые стратегии; Heroes   альбом Дэвида Боуи Heroes   песня Дэвида Боуи с… …   Википедия

  • Heroes — (englisch ‚Helden‘) steht für: Heroes (Album), Album des britischen Musikers David Bowie Heroes (Lied), Musiktitel des britischen Musikers David Bowie auf dem gleichnamigen Album Heroes (Fernsehserie), US amerikanische Fernsehserie, die zwischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Heroes to us — «Heroes to us» Canción de Kalmah Publicación 2003 Género melodic death metal Duración 5:10 …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”